B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  Q  V  I  L  I  A
Bron: Anne, L. M. L. (1772). Conclusiones Philosophicae. Lovanii: Typis Aegidii Petri Denique.
Transcriptie: Yannick Anné (2 februari 2018). Alle rechten voorbehouden.
Digitale kopie: DIVA. Museum voor Edelsmeedkunst, Juwelen en Diamant.

CONCLUSIONES
PHILOSOPHICÆ
QUAS PRÆSIDE
Eruditissimo Domino ac Magistro
PETRO WUYTS
EX TONGERLOO,
Sacræ Theologiæ Licentiato Artium Doctore & Philosophiæ Professore Primario.
DEFENDET
PRÆNOBILIS DOMINUS
LAURENTIUS MARIA LUDOV. ANNE
BRUXELLENSIS.
Artium Baccalaureus, Pœdagogii Porcensis Alumnus
Lovanii in Scholis Artium die 3. Junii horâ nonâ antè meridiem.

LOVANII, Typis ÆGIDII PETRI DENIQUE. 1772.

PRÆFATIO.

PHilosophia est scientia rerum, quatenus possibilium, sive existant sive non, docetque quomodo & quare dictæ res sint possibiles, itaque Philosophiæ objectum materiale sunt omnia possibilia; formale autem est ratio possibilitatis eorumdem. Philosophus ergo est, qui reddere potest rationem eorum, quæ sunt aut esse possunt; proinde cùm possibilium maximus sit numerus, nemo in omnibus est Philosophus: quia tamen res, quas cognoscimus, sunt Deus, Angeli, Anima humana aut Entia materialia, & quidquid de Angelis nobis notum est, hauriatur ex Scriptura Sacra aut SS. Patrum documentis, quod Theologos potiùs quám Philosophos concernit; Philosophia generatim agere debet de Deo, Anima humana, & Corporibus, ideoque in tres partes dividitur, nempè Theologiam naturalem quæ de Deo, ejus existentia & attributis &c.; Psychologiam, quæ de Anima humana; & Physicam, quæ de corporibus, eorum modis, variisque affectionibus &c. tractat. Harum singula in suas partes subdividitur, Psychologia quidem primò prout duplicem Animæ facultatem, cognoscitivam scilicet & appetitivam dirigit, in Logicam & Ethicam.

EX LOGICA.

CONCLUSIO PRIMA.

LOgica est ars dirigendi Facultatem cognoscitivam in cognoscenda veritate; ejus objectum sunt mentis operationes, quatenus in verum dirigi possunt; has numero quatenario comprehendi censent Logici, primam perceptionem, secundam judicium, tertiam ratiocinationem, & quartam methodum. Prima est actus mentis ideam intuentis; ideâ autem rei cujusdam mens dicitur imbuta, dum rei illius Archetypum ita est menti conjunctam aut ejus effigies ita menti insita, ut, quantum est ex parte unionis, Archetypum illud aut effigiem illam mens intueri valeat; unde ad ideam non requiritur actualis perceptio, & consequenter ideam à perceptione meritò distinguit Logicus. Distinguuntur ideæ ratione originis, ratione objectorum repræsentatorum, & ratione modi, quo mentem afficiunt. Ratione quidem originis tripartitim dividuntur; vel enim idea originem debet sensibus, & adventitia dicitur; vel eam mens ex ideis, quibus ante est imbuta, fabricat, ideoque factitia nominatur; vel ab origine nostra sinè sensuum ministerio ita nobis inest, ut rebus suo tempore intelligendis nos pares faciat, & innata est: innatas plures quilibet in semetipso potest experiri, dum ad res spirituales & suasmet intellectiones, volitiones &c. attendere volet.

II.

RAtione objecti repræsentati ideæ aliæ sunt simplices aut complexæ, aliæ possitivæ aut negativæ, aliæ abstractæ aut concretæ, aliæ communes aut singulares: ratione verò modi, quo objectum suum repræsentant, aliæ sunt claræ aut obscuræ, aliæ distinctæ aut confusæ, aliæ adæquatæ aut inadæquatæ, aliæ completæ, incompletæ aut abundantes: tandem ratione modi, quo mentem afficiunt, aliæ sunt vivaces aut debiles. Omnis idea vera est, nulla falsa, neque huic obstat, quod idiota Deo affingens corpus possit nihilominus retinêre veram ideam Dei. Perceptio pro diverso modo, quo mens res facultate cognoscitivâ sibi præsentes sistit, dividitur in intellectionem puram, sensationem & imaginationem: sensatio & imaginatio variis modis intellectioni puræ præbent fundamentum, sed si harum ministerio tamquam medio immediato res, pro ut in se sunt, dijudicare voluerimus, pronum est, ut de errore in errorem ruamus præcipites. Ideas nostras aliis manifestamus per signa et præsertim per voces, quarum significatio non ab earum natura, sed ab instituentium arbitrio pendet.

III.

PErceptiones excipit judicium, quod est mentis actus, quo acquiescit convenientiæ aut disconvenientiæ duarum notionum aut idearum; ideoque illud voluntati potius quàm intellectui adscribendum; attamen mens judicare nequit, nisi quibusdam veritatis indiciis ad assensum excitetur; unde nec propositioni negativè dubiæ, nec minùs probabili, nec ulli duarum contradictoriarum, quas ùt æquè probabiles apprehendit, potest præstare assensum. Motivum assensûs est ratio naturalis aut authoritas; hæc fidem parit; illa scientiam aut opinionem. Pro diversitate itaque motivorum, diversi quoque dantur assensus; quotiescumque autem menti præsto est motivum assensûs alicujus non impeditum, quominùs assensum illum præstet nil vetat.

IV.

SIcut ideæ vocibus, ita judicia enuntiationibus exprimuntur. Enuntiatio omnis est affirmativa aut negativa; omnis quòque est universalis, particularis, singularis aut indefinita, singularis ad universalem; indefinita vero ad universalem aut particularem pro subjecta materia reducitur. Enuntiatio, spectata cum relatione ad rem significatam, vera est vel falsa; impossibilis, contingens aut necessaria; comparata autem ad mentem est certa, dubia, probabilis; verax, fallax &c. Omnes veræ sunt æquè veræ; non tamen omnes falsæ æquè falsæ; nulla potest esse vera & falsa simul; neque potest ulla de vera transire in falsam, aut contra. Verax est, quæ menti loquentis conformis; fallax, quæ eidem difformis est; fallacibus annumeramus restrictiones purè mentales, quæ proinde sunt pura putà mendacia.

V.

TErtia mentis operatio est Ratiocinatio, qua ex antecendentibus judiciis infertur aliud; tria in illa distingui debent, antecedens, consequens & consequentia, à qua potissimum pendet bonitas discursûs, ita quidem, ut nulla sit ratiocinatio nisi consequentia in ea sit necessaria. Discursûs interpres est argumentatio, cujus variæ quidem sunt species; sed præcipua est syllogismus, qui ut sit legitimus, regulis logicis conformis sit oportet. In omni syllogismo tres dumtaxat termini interveniunt, nempe terminus medius & duo extremi; varia autem termini medii respectivè ad extremos dispositio, varias efficit syllogismorum figuras, quas numero quatenario definimus. Priores tres mentis operationes ritè ordinat methodus, quæ in debita cogitationum dispositione & ordinatione consistit; alia est Analytica sive resolutionis, quâ veritas adhuc latens inquiritur; ideoque ad discentes præcipuè spectat, alia est synthetica sive compositionis, quâ veritas inventa aliis congruè proponitur; proindè docentes potissimum concernit.

EX ETHICA.

EThica scientia est practica, quæ circa actus humanos, honestatis regulis intuitu felicitatis æternæ conformandos, occupatur, objectum itaque Ethices sunt actus humani. Quiscumque homo innatum habet appetitum, eumque insuperabilem, quo cupit esse beatus, atque hinc est, quod mens nostra non possit amare malum quâ tale; huc omnes actiones suas dirigit, ita ut finis generalis hominis sit acquisitio summi boni; adeoque objectum perfectæ hominis beatitudinis est solus Deus. Actus humanus est, qui procedit ab homine humano modo agente; & dividitur in elicitum & imperatum, prout immediatè vel mediatè procedit à voluntate; quod autem à voluntate procedit cum cognitione finis, voluntarium dicitur, cujus quatuor assignari solent impedimenta, violentia, metus, concupiscentia & ignorantia. Actus humani desumunt suam bonitatem & malitiam ab objecto moraliter spectato, fine & circumstantiis; in individuo omnis bonus est vel malus, nullus indifferens. Regulæ morum sunt Lex & Conscientia, nullatenus opinio hominum. Tradunt aliæ Ethices partes, qui nobis amplectendum sit, quid contra fugiendum, ut mores nostros secundùm honestatis regulas componamus; sic varia tractat de virtutibus, vitiis obligationibus tum erga Deum, seipsum, Proximum &c. quæ hîc fusiùs recensere non est animus.

EX PHYSICA.

CONCLUSIO PRIMA.

EX quo Carthesius Naturæ phænomena experientiâ & ratione ducibus explorare edocuit, Physicæ studium reddidit amænissimum. Multa quidem adhuc desunt, quæ verè meritoque desiderantur, ut secretiora naturæ arcana pateant; sed interim nova indies detegit Physicorum solertia, ideoque indies crescit amænus Physicæ campus. Physica generatim est scientia rationis omnium eorum, quæ per corpora sunt possibilia; prout hìc eam spectamus est scientia corporum naturalium, quâ talium, quæ non sunt nisi materia, certâ formâ induta. Forma hæc quibusdam substantialis dicta, non est aliqua Entitas, distincta à corpore; sed tota corporum inanimatorum specifica differentia à congerie accidentium repetitur; quousque tamen hæc requiratur varietas, hactenus non determinatum. Non incongruè ad tres classes revocatur omnis materia, prout nempe corpora lucida sunt, pellucida vel opaca; atque sic & non aliàs triplex Carthesii elementum concipimus.

II.

INter materiæ modos principem locum tenet Motus, à quo utique pendet omnis vis & efficacia agendi corporum. Causa efficiens & primaria omnis motûs est solus Deus. Quantitas motûs à mole & celeritate desumitur. Sicuti eadem materiæ quantitas in universo perseverat, ita eamdem semper motûs quantitatem conservari putamus. Omnis motus est de se rectus; continuò & æqualiter à recto impeditus degenerat in circularem; hinc corpus circulariter actum à centro circuli, quem describit, recedere conatur; qui conatus dicitur vis centrifuga, cujus quantitatem à mole & celeritate corporis repetendam censemus. Corpora non quiescunt in puncto resultûs, neque in puncto relapsûs. Vis, qua corpus inflexum, aut quomodocumque extra statum suum naturalem positum, sese restituere conatur, Elaterium dicitur; cujus causam esse putamus materiam subtilem per poros ejus fluentem.

III.

COrporum qualitates, quas sensuum ministerio percipimus, sensibiles dicuntur; & à præcipuis materiæ modis dependent: sic calor in corpore calido est celer & perturbatus particularum insensibilium motus, ignis actione productus: Frigus autem est ejusdem motûs privatio aut diminutio. Corpuscula tenuissima à corporibus sapidis odoriferisve emissa, gustûs olfactûsque nervos certo modo afficientia, saporem & odorem efficiunt. Fluiditatem corporis causat æther interfluens; duritiem verò æther ambiens. Lumen in sua origine est ignis, in sui propagatione est directus globulorum æthereorum impulsus. Sonum efficit tremulus & elasticus aëris aut alterius cujusvis corporis motus. Gravitatem corporum omniaque gravitatis phænomena pendere putamus ab excessu velocitatis materiæ æthereæ supra velocitatem corporum terrestrium.

IV.

PRincipalior universi corporei pars est cœlum stellatum, circa quod variæ à diversis excogitatæ sunt hypotheses, inter quas tantum præ cæteris probabilitatis gradum adepta est copernicana, prout recentiorum solerti sagacitate est illustrata, ut ei cum plerisque in hac materia Philosophis subscribere non dubitemus. Juxta hanc mundus distributus est in innumeros vastissimosque vortices, quorum centra occupant sol et soli similes stellæ fixæ. Sol localiter immobilis, circumcirca suum axim rotatur ab occasu in ortum; vortex autem solaris secundùm ordinem signorum abripit ei innatantes planetas. Ex his Terra, Jupiter & Saturnus proprium habent vorticem, cujus centrum occupant. In extremitate vorticis terrestris Luna circùm terram volvitur, hancque in motu suo circumcirca solem comitatur. Quinque planetis subalternis Saturnus, quatuor Jupiter cingitur, ex quorum Eclypsibus navigantibus non exigua nascitur utilitas, & commodissimè locorum in superficie globi terraquei determinatur longitudo geographica.

V.

IN globo nostro terraqueo primò occurrunt quatuor veterum Elementa, Ignis, Aër, Terra, & Aqua. Ignis elementalis materia est subtilissima, ubique præsens; Ignis verò usualis est ipsemet elementalis excitatus & nutritus. Singularem considerationem meretur Aër, constans particulis tenuibus, ramosis, vario modo complicatis, & cum quadam rigiditate flexibilibus; gravis est & insigni præditus elaterio; his adscribimus ascensum aquæ in Antliam aspirantem, suspensionem Mercurii in barometro, cohæsionem hemisphæriorum &c. Vitæ animalium, conservationi ignis usualis, variisque aliis effectibus est necessarius Aër. In Aëris regione ex vaporibus & exhalationibus, calore tum subterraneo, tum solari è terra marique indesinenter sursum sublatis, variæ oriuntur meteororum species, ùt Fulmen, Fulgur, Ignis fatuus & cætera ignita; Ros, Nebula, Pruina, Nubes &c. Licet Aër gravis sit ac premat quæcumque corpora, quæ tangit, gravitate tamen ejus aut pressione, quia undique æquilibris est, non magis afficimur sensibiliter, quàm urinator pondere aut pressione aquarum.

VI.

TErra, quam incolimus, constat particulis crassioribus, figuræ irregularis & ad motum minùs aptis. In sinu suo continet nutritque varia humanæ necessitati perutilia, ut Salia, Lapides, Metalla, Sulphura &c. Terræ figura ad sphæricam proximè accedit; etenim juxta recentissimas observationes illius æquatoris diameter modicò major est axi ejusdem. Majori ex parte superficies globi terraquei tegitur aquis, quarum congregatio mare dicitur, quod omnium fluminum undas excipit; nec tamen redundat, quia quantum aquæ per flumina affluit, tantum continuò evaporatur. Ex vaporibus, in terram quomodocumque deciduis, originem suam habent fontes ordinarii; è fontibus flumina. In mari observatur motus quidam reciprocus, quo statis temporibus intumescunt & detumescunt aquæ; hic motus dicitur æstus maris, ejusque causam repetimus à pressione materiæ æthereæ, ob Lunæ præsentiam per angustius spatium fluentis. Aqua particulis constat tenuibus, lubricis, oblongo-rotundis. Ejus particulæ, prout & cujuscumque liquidi, inter se sunt in æquilibrio, in loco suo naturali vere gravitant; atque in omnem sensum columnæ liquidorum pressionem suam exercent secundùm latitudinem basis & altitudinem suam perpendicularem supra superficiem tactam.

EX ONTOLOGIA.

ONtologia, quæ Disciplinarum naturalium Princeps meritò appellatur, est scientia Entis in genere. Agit ergo de entium principiis, speciebus & analogia. Nomine Principii intelligimus omne, quod continet rationem alterius; & triplex cum Aristotele distinguimus, cognoscendi scilicet, essendi & fiendi. Inter Metaphysicos de primo cognitionis certæ principio non convenit; alii hoc statuunt esse principium contradictionis; alii verò evidentiam; nos, utrumque tamquam insufficiens habentes, ponimus hoc: quidquid ex sufficientibus veritatis indiciis tamquam verum sic apprehendit mens nostra, ut vereri non valeat, ne ejus contradictorium sit verum; certum est illud esse, prout mens apprehendit. Principium essendi dicimus, quod continet rationem possibilitatis alterius. Principium fiendi est, quod in se continet rationem, cur aliud ens existat, quale[s] sunt causæ.

Ad Majorem Dei Deiparæque Virginis ac SS. Antonii & Annæ Gloriam & Honorem.

Print Friendly, PDF & Email